Du er ikke logget ind
Beskrivelse
Intra decennium magisterii theologiae spiritualis in facultate theologiva istud observaban: multa eorum quae ad tractatum theologiae spiritualis pertinent, in quadam forma praetheologica plerisque auditoribus paenultimi anni iam nota sunt. Quapropter opportunum non videtur talia in ista forma late explanare, sed potius insistere in structura teologica eorum quae expomuntur et addere illa quae tempore recentiore elaborata sunt. Isti duplici fini liber praesens per modum unius obsecundare conatur. In eo scriptis recentioribus - saltem principalioribus ex eis quae novi - breviter complere intendo ea quae de structura teologica vitae spiritualis proponi solente t quae hic - quia saepe iam dicta - quantum possibile non repetuntur, at supponuntur. Tractatio non respicit nisi puncta doctrinae quae spectant ad quamlibet vitam spiritualem et proinde non agit de illis quae referentur ad eius singulos gradus et status.